((**Es8.908**)
Sancti Francisci Salesii regulis facio votum
castitatis, et obedientiae Deo, tibique N. N. mi
superior, ad tres annos, vel etc.
>>Quapropter te enixe deprecor, ut secundum
nostrae Societatis constitutiones ea mihi velis
praecipere, quae tibi videantur ad maiorem Dei
gloriam, maioremque animarum utilitatem conferre.
>>lnterea, Tu, Deus bonitatis, per immensam
clementiam tuam,, propter Jesu Christi Sanguinem
pro nobis effusum, oro, ut hoc sacrificium
excipias, quo gratiae agantur pro multis
beneficiis mihi collatis, et pro meis peccatis
expiandis. Tu in me desiderium inspirasti hoc
votum emittendi, Tu quoque fac, ut possim illud
adimplere.
>>Sancta Maria, Virgo immaculata, S. Francisce
Salesi, omnes Sancti et ae Dei intercedite pro me,
ut Deum meum diligens, eique soli in hoc mundo
serviens, ad aeterna praemia merear pervenire>>.
Omnes respondent: Amen.
Deinde novus socius nomem suum in libro
notabit, ubi hanc etiam schedulam subscribet:
<>.
Hisce peractis recitabitur Te Deum alternis
vocibus, quo finito, si Rector ad rem existimabit,
brevem ad id moralem exhortationem habebit, quibus
omnibus finem afferet psalmus: Laudate Dominum,
omnes gentes etc.
((**It8.1075**))
APPENDIX
DE EXTERNIS
N. 16
1. ° Quicumque, licet in seculo vivat, in domo
sua, in sinu familiae suae ad hanc Societatem
potest pertinere.
2. ° Hic nullo voto se adstringit, sed strenuam
operam dabit, ut eas regulas, quae ipsius aetati
ac conditioni congruant, actu perficiat.
3. ° Ut autem bonorum spiritualium Societatis
particeps fiat, oportet, ut saltem Rectori
promittat se eam vivendi rationem servaturum, quam
idem Rector ad maiorem Dei gloriam conferre
censebit.
4. ° Si quis tamen factae promissioni desit,
nulla, no veniali quidem culpa gravatur.
APENDICE N.° 8
( Véase la pág. 861 )
NELLA FAUSTA OCCORRENZA EN
LA FAUSTA OCASION
CHE
en que
IL SACERDOTE GIOVANNI BOSCO EL
SACERDOTE JUAN BOSCO
benediceva in Mornese di Monferrato bendijo
en Mornese de Monferrato
il Collegio Pestarino el
Colegio Pestarino
di fresca erezione
recientemente levantado
(**Es8.908**))
<Anterior: 8. 907><Siguiente: 8. 909>