((**Es8.907**)
DE VESTIMENTO
N. 15
1. ° Vestimentum, quo utuntur socii, varium
erit, prout variae erunt regiones, in quibus illi
commorantur.
2. ° Sacerdotes longam vestem induent, nisi
iter, vel alia iusta ratio aliter poscat.
3. ° Socii adiutores nigro vestimento, quantum
fieri poterit, induentur. Tunica superior saltem
infra genua producatur.
FORMULA VOTORUM
Antequam socius vota proferat, exercitiis
spiritualibus vacabit, quae huc praesertim
spectabunt, ut, quisque, quo Deus illum vocet,
attende consideret, simulque materiam votorum
edoceatur, quae proferre velit, ubi certe
cognoscat hanc esse Dei voluntatem. Peractis
spiritualibus exercitiis, Capitulum habebitur, ac,
si fieri potest, omnes illius domus socii
convocabuntur.
Rector talari habitu et stola indutus una cum
sociis omnibus genua submittet. Deinde omnes simul
Spiritus Sancti lumina invocabunt alterna voce
recitantes hymnum Veni, Creator Spiritus, etc.
V) Emitte Spiritum etc.
R) Et renovabis etc.
Oremus
Deus, qui corda fidelium etc.
Litaniae Beatae Virginis cum versiculis Ora pro
nobis etc., et cum Oremus: Concede nos etc.
((**It8.1074**))
ln honorem S. Francisci Salesii
Pater, Ave, Gloria
V) Ora pro nobis, Beate Francisce.
R) Ur digni efficiamur, etc.
Oremus
Deus, qui ad animarum salutem, etc.
Deinde socius, ac si plures sint, singuli,
flexis genibus coram Rectore inter duos professos
positi, clara et intelligibili voce hanc votorum
formulam proferent:
<(**Es8.907**))
<Anterior: 8. 906><Siguiente: 8. 908>