Regresar a Página Principal de Memorias Biográficas


((**Es8.905**) 2. ° Rector autem maior eum ad acceptionem admittet, vel non, ((**It8.1071**)) prout sibi in Domino melius judicaverit. At, ubi de illo apud Capitulum res erit, solum in societatem cooptabitur, si saltem maiorem suffragiorum partem obtinuerit. 3. ° Ut quisquam ad vota emittenda admittatur, necesse erit ut in annum tirocinium exerceat. At nemo ad votorum emissionem admittendus est, nisi sexdecim aetatis annos fuerit praetergressus. 4. ° Haec autem vota bis per triennium repetentur. Sex autem annis transactis, facta es cuilibet ea tertio quoque anno repetendi, vel perpetua faciendi, se videlicet per omnem vitam votis obligandi. 5. ° Ut socius Congregationi possit adscribi, praeter virtutes, quae regulis perscribuntur, debet etiam anteactam vitae rationem testimonio comprobare ex quo constet: a) Status illius liber atque de bonis moribus declaratio a proprio Episcopo exarata; b) Illius nativitas et baptismus; c) AEre alieno non esse gravatum; d) Numquam in illum crimine inquisitum fuisse; e) Nullo neque physico, neque morali impedimento detineri, quo irregularis fiat ad Sacerdotim ineundum; f) Parentum consensus, saltem antequam votis se adstringat. 6. ° Quod ad valetudinem attinet, talis sit, ut saltem tirocinii anno omnes Societatis regulas absque exceptione possit observare. 7. ° Si quis studiorum causa societatem ingrediatur secum ferre debebit): a) Vestimenti supellectilem congruentem; b) Quingentos nummos argenteos quibus dispendia suppleantur quae pro victu et vestitu necessaria erunt anno tirocinii; c) Tercentos nummos argenteos, tirocinio peracto, antequam vota edantur. 8. ° Socii adiutores supellectilem tantum et tercentos nummos argenteos ingressuri conferant, quin alia obligatione divinciantur. 9. ° Rector aliquem poterit a conditionibus eximere quae in articulo septimo et octavo sunt, ubi iusta ratio adsit, et quaedam plus minusve late excipere. 10. ° Societas Divina Providentia innixa, quae iis numquam deest, qui sperant in ipsa, omnia providebit, quae cuique necessaria sunt, sive florente valetudine, sive premente morbo. Quibus tamen erga illos tantum Societas devincitur, qui jam votis se obligarunt. 11.° Omnibus autem duo potissimum cordi habenda sunt: a) Attente caveat unusquisque, ne se habitudinibus cuiuscumque generis, rerum etiam per se indifferentium devinciri patiatur; cuiusque vestis, lectus et aedicula munda sint et decentia; b) At omnes summopere studeant affectationem et ambitionem devitare. Nihil magis sodalem religiosum exornat quam vitae sanctimonia, qua caeteris in omnibus praeluceat. 12. ° Quisque paratus sit, ubi opus erit, aestus, frigora, sitim, famem, ((**It8.1072**)) labores et contemptum tolerare, quoties haec omnia conferant ad maiorem Dei gloriam, spiritualem aliorum utilitatem, suaeque animae salutem. (**Es8.905**))
<Anterior: 8. 904><Siguiente: 8. 906>

Regresar a Página Principal de Memorias Biográficas


 

 

Copyright © 2005 dbosco.net                Web Master: Rafael Sánchez, Sitio Alojado en altaenweb.com