Regresar a Página Principal de Memorias Biográficas


((**Es8.904**) DE DOMIBUS PECULIARIBUS N. 12 1. ° Siquando singulari divinae Providentiae favore peculiaris praeter principalem domus aperiatur, ante omnia Superior Generalis quod ad spiritualis attinet et temporalia ex regulis, quibus principales domus regitur, conveniet cum Episcopo Dioecesis, in qua domus est aperienda, eique in iis sacri ministerii omnibus partibus subiicietur, quas regularum Societatis observantia patiatur. 2. ° Si autem domus aperienda sit iuniorum seminarium, vel seminarium clericorum, qui grandiori jam sint aetate, tunc non solum quod ad sacrum ministerium spectat, sed omnis etiam Superiori Ecclesiastico submissio praebebitur in eligenda materia, quae tradi debeat, in ((**It8.1070**)) libris adhibendis, in disciplina atque etiam in temporali administratione iis tenebitur, quae Rector Maior constituet. 3. ° Socii ad recentem domum adlecti, minus duobus non sint, ex quibus unus saltem Sacerdos esse debet. Directoris nomem Superior assumet. Quaeque domus bona possidebit et administrabit, quae vel dono data, vel in societatem illata sunt, ut peculiari illi domui inservirent; et ea semper ratione a Superiore Generali descripta. 4. ° Peculiares domos saltem semel in anno inviset Rector, ut diligenter inquirat, an officia expleantur, quae regulae Societatis praescribunt; simulque animadvertat, an spriritualium et temporalium administratio ad propositum finem reapse spectet, ut scilicet Dei gloria et animarum salus promoveatur. 5. ° Ad Directorem autem quod attinet, ita se in cunctis gerat, ut omni temporis puncto eorum possit rationem reddere Deo et Superiori Rectori, cui se subiiciens divinam in eo voluntatem perspiciet. 6. ° Praecipua est eiusdem Rectoris cura in recenti quaque domo capitulum constituere, quod numero sociorum in ea habitantium congruat. 7.° Ad hoc autem capitulum constituendum conveniet Rector Superior, recentis domus Director et principales domus capitulum. 8. ° Inter eligendos primus est Catechista, deinde vero Aeconomus, tertio tandem singuli deinceps consiliarii, ubi congruat sociorum numerus iis qui stabiles ea domo immorentur. 9. ° Catechista spiritualia quaeque illius domus procurabit, ac quoties opus erit, Directorem admonebit. 10. ° Quod si ob distantiam, tempora et loca oporteat quaedam excipere in capitulo constituendo, vel in eorum, ex quibus constant, muneribus, omni ad id auctoritate Rector Maior valebit, consentiente tamen capitulo domus principis. 11. ° Director neque emere, neque vendere immobilia poterit, nisi adsit Rectoris maioris consensus; in administratione tantum quacumque auctoritate pollebit, at in iis, quae maioris momenti sint, consultius erit capitulum suum convocare, nec quidpiam deliberare nisi illius consensus habeatur. DE ACCEPTIONE N. 13 1. ° Vix quispiam societatem ingredi petierit, Director spiritualis necessariam postulantis notitiam assequetur, quam Rectori tradet. (**Es8.904**))
<Anterior: 8. 903><Siguiente: 8. 905>

Regresar a Página Principal de Memorias Biográficas


 

 

Copyright © 2005 dbosco.net                Web Master: Rafael Sánchez, Sitio Alojado en altaenweb.com