((**Es8.903**)
suffragia secundum constitutiones quam citissime
pro defuncti anima fiant. Electio huiusmodi non
ante tres, nec serius sex mensibus a Rectoris
morte erit facienda. Ad hunc finem Vicarius
temporarius suum capitulum congregabit, eiusdemque
consensu opportuniorem statuet diem ad convocandos
eos, qui in illa electione suffragium daturi sunt.
Suffragium autem ii dabunt, qui hoc iure
polleant in electione Rectoris facienda causa
mortis, sicut in articulo quarto huius capitis
dictum est.
Qui duas de tribus votorum partibus assecutus
fuerit, erit novus Superior Generalis, cui omnes
societatis sodales obedire tenentur.
Peracta electione, sive haec fiat causa mortis,
sive ob transactum tempus duodecim annorum,
Vicarius temporarius novum electum Rectorem
Maiorem citius, ut omnibus Societatis sociis
patefaciat, operam dabit. Quo facto, omnis
Rectoris temporarii auctoritas finem habet.
Si forte Rector maior decederet, quin prius
Vicarium temporarium nominasset, tunc Capitulum
Domus principalis ipsum eligat. Ipse usque ad
peractam electionem Societatem reget, facietque
omnia, quae ad Vicarii temporarii munus spectant.
DE CETERIS SUPERIORIBUS
N. 11
1. ° Officia ceterorum superiorum Rector, prout
ferat necessitas, distribuet.
2. ° Directori tamen spirituali curae erunt
novitii strenuamque operam dabit, ut illum
charitatis et sollicitudinis spiritum condiscant,
actuque perficiant, quo inflammari debet, qui
omnem vitam suam ad animarum lucrum opat
impendere.
3. ° Directoris quoque spiritualis est,
Rectorem reverenter admonere, ((**It8.1069**))
quoties gravem negligentiam perspiciat in regulis
Congregationis exsequendis; vel earum observantiam
in aliis promovendam neglexerit.
4. ° Praecipuum vero Directoris officium in eo
praesertim versatur, ut in morali omnium sociorum
vitae ratione sedulo attenteque invigilet.
5. ° Praefectus et spiritualis Director
creantur a Rectore. Aeconomus vero et tres
consiliarii pluribus suffragiis eligentur a
sociis, qui iam vota perpetua emiserunt.
6. ° Praefectus, Rectore absente, illius vicem
gerit in iis omnibus quae peculiariter illi
demandata erunt.
7. ° Ille rationem habebit exceptae et expensae
pecuniae, notabit legata, donationes in domum
collatas et earum destinationem. Omnis venditio,
omnesque mobilium et immobilium facultatum fructus
sub Praefecti custodia et responsione erunt, a quo
cuncta proficisci debent, quique rerum omnium
rationem reddere tenetur.
8. ° Praefectus igitur est veluti centrum, a
quo proficisci et ad quod referri debet excepta
pecunia. Praefectus Rectori subiicitur, eique
facti rationem reddet, quoties postulabitur.
9. ° Aeconomus materialem omnem Domus processum
procurabit.
10. ° Consiliarii omnibus deliberationibus
intersunt, quae ad acceptionem vel remotionem
alicuius socii pertinent; si agatur de
contractibus rerum immobilium emptionis aut
venditionis; denique aut de rebus maioris momenti,
quae ad rectum Societatis generalem progressum
spectant. Nisi numerus votorum favorabilium maior
sit, omnes de re agenda deliberationes Rector
protrahet.
11. ° Unusquisque ex Superioribus, Rectore
excepto, tres annos in munere suo manebit, ac
iterum eligi poterit.
(**Es8.903**))
<Anterior: 8. 902><Siguiente: 8. 904>