((**Es8.901**)
ut ei in auxilium veniant, ac quantum licebit,
religionis iura nimode tueantur, illius bonum
sedulo promoveant, praesertim si agatur de
pauperibus adolescentulis instituendis.
3. °1 Quad vero ad Sacramentorum
administrationem ac praedicationem et ad ea omnia,
quae ad publicum sacri Ministerii munus attinent,
tamquam Superiori subiicientur Episcopo illius
Diocesis, ubi domus est, ad quam pertinent, prout
regulae Societatis patientur.
((**It8.1066**)) 4. °
Quod vero ad sacros ordines spectat, socii ab
Episcopo Diocesis eos accipient, a quo sunt
ordinandi juxta consuetudinem aliarum
Congregationum, demorum communionem habentium,
videlicet ex privilegiis Congregationum, quae
tamquam Ordines Regulares habentur.
INTERNUM SOCIETATIS REGIMEN
N. 9
1. ° Quod ad internum attinet, tota Societas
principali Domui subiicitur, cuius regimen est in
Capitulo, quod ex Rectore, Praefecto, Aeconomo,
spirituali Directore, seu Catechista, et tribus
consiliariis constat.
2. ° Rectoris munus est socios in societatem
admittendi vel non; unicuique adsignare, quae
spectant sive ad spiritualia, sive ad temporalia.
Nulla tamen quod ad res immobiles spectat emendi,
vel vendendi ei erit facultas absque consensu
Capituli.
3. ° Nemo, Rectore excepto et iis, qui
Capitulum constituunt, potest epistolas scribere
vel accipere sine Superioris permissione.
4.° Rector maior in munere suo ad duodecim
annos manebit. At (quod Deus avertat) ubi
gravissime officia sua negligeret, Praefectus et
Director simul coniuncti possunt Capitulum et
peculiarium Domuum Directores convocare, ut
Rectorem efficaciter admoneant. Quod si non
sufficiat, Capitulum certiorem de hac re faciat
Sacram Ordinum Regularium Congregationem, cuius
consilio et responsione accepta, Rector Maior
deponi potest.
5. ° Huiusmodi Capitulum auctoritate pollet
alterum Rectorem creandi.
6. ° Idem Rector Capitulum et peculiarium
Domuum Directores semel in anno convocet, ut,
societatis necessitatibus cognitis, iis
consulatur, eaeque sollicitudines adhibeantur,
quas tempora et loca exposcent.
7. ° Capitulum ita convocatum poterit etiam eos
articulos regulis addere, quos opportunos ad
societatis utilitatem iudicabit, at semper eo
sensu et ratione, quibus regulae iam probatae
sunt. Quoties dubium exortum fuerit circa modum,
quo aliquis articulus intelligi debeat, Rector
Maior potest eumdem interpretari, quemadmodum ad
maiorem Dei gloriam conferre et spiritui
Societatis magis consentaneus videatur.
8. ° Ut autem casui mortis suae Rector Maior
provideat, Vicarium sibi eliget ex Congregationis
sociis, eiusque praenomen et nomen notabit in
chartae obsignatae plagula, sub clave et omnibus
occulte habitis. Fasciculo haec inscribantur:
Rector temporarius.
1 Articuli 3 et 4 de verbo excerpti sunt a
constitutionibus Oblatorum B. M. V., parte 2.¦,
paragrapho 1.°; similia extant in constitutionibus
Sacerdotum sub titulo Missionis et Rosminianorum.
(**Es8.901**))
<Anterior: 8. 900><Siguiente: 8. 902>