((**Es8.897**)
est. Quapropter ut probatae iam disciplinae unitas
servaretur, a qua uberrimus fructus provenire
consuevit, jam inde ab anno MDCCCXLIV nonnulli
viri ecclesiastici se se simul collegerunt ut
genus quoddam societatis vel congregationis
constituerent, alius alium exemplo atque
institutione invicem adiuvantes. Nullo se voto
adstrinxerunt, tantumque polliciti sunt se
strenuam iis operam daturos, quae ad maiorem Dei
gloriam suaeque animae utilitaten conferre
viderentur. Joannem Bosco Sacerdotem ultro sibi
Praefectum adlegerunt.
Licet autem nulla vota proferrentur, actu tamen
eae ferme regulae observabantur, quae hic
exponuntur.
HUIUS SOCIETATIS FINIS
N. 3
1.° Huc spectat huius Congregationis finis, ut
socii simul ad perfectionem christianam nitentes,
quaeque charitatis opera tum spiritualia, tum
corporalia erga adolescentes, praesertim si
pauperes sint, ((**It8.1061**))
exerceant, et in ipsam juniorum clericorum
educationem incumbant. Haec autem societas constat
ex ecclesiasticis, clericis atque laicis.
2.° Jesus Christus coepit facere et docere, ita
etiam socii incipient externarum atque internarum
virtutum exercitio et scientiarum studio seipsos
perficere; deinde aliorum beneficio strenuam
operam dabunt.
3.° Primum charitatis exercitium in hoc
versabitur ut pauperes ac derelicti adolescentuli
excipiantur, et sanctam catholicam religionem
doceantur, praesertim vero diebus festis,
quemadmodum Augustae Taurinorum fit in quatuor
Asceteriis S. Franciscii Salesii, S. Aloysii
Gonzagae, S. Angeli Custodis et S.Iosephi.
4.° Saepe autem contingit, ut adolescentuli
inveniantur adeo derelicti, ut, nisi in aliquod
hospitium recipiantur, quaecumque cura frustra iis
omnino impendatur. Quod ut fiat, maiori qua
licebit sollicitudine, domus aperientur, in quibus
Divina opitulante Providentia, receptaculum,
victus et vestimentum iis subministrabuntur. Eodem
vero tempore, quo fidei veritatibus instituentur,
operam quoque alicui arti navabunt, quemadmodum
nunc fit in aedibus, quae Asceterio S. Francisci
Salesii adiunguntur in hac urbe.
5.° Quum vero gravissimis periculis
subiiciantur adolescentes, qui ecclesiastico
ministerio initiari cupiunt, maximae curae huic
societati erit eos in pietate et vocatione colere,
qui se studio et pietate specialiter commendabiles
ostendant. In adolescentulis autem studiorum causa
excipiendis ii praeferentur, qui pauperiores sint,
qui ideo curriculum studiorum alibi nequeunt
explere, dummodo firmam spem vocationis ad
ecclesiasticam militiam praebeant. In Asceterio
Taurinensi octingenti circiter; Mirabelli centum
et quinquaginta sunt; Lancei autem ducenti
circiter adnumerantur, qui hoc nomine classicis,
quae dicunt, studiis incumbunt.
6.° Quum autem necessitas catholicae religionis
tutandae gravior etiam urgeat inter christianos
populos, praesertim in pagis, propterea socii
strenue adlaborabunt, ut homines qui potioris
vitae amore per statos aliquot dies secedunt, ad
pietatem confirment erigantque; ut bonos libros in
vulgus spargant, omnibusque rationibus utentur
quae a sedula charitate proficiscuntur; verbis
denique et scriptis impietati
(**Es8.897**))
<Anterior: 8. 896><Siguiente: 8. 898>