((**Es8.896**)
Augustae Taurinorum adolescentulos derelictos et
pauperes colligeret, eosque ludis exhilararet,
eodem vero tempore panem divini verbi iis
distribueret. Quae quidem omnia auctoritatis
ecclesiasticae consensu fiebant.
Quum autem Deus exiguis hisce initiis
benediceret, mirum, quantus adolescentium numerus
huc libenter conveniret. Quibus quidem omnibus
perpensis, anno MDCCCXLIV Aloisius Fransonius,
Tauririnensis Dioecesis Archiepiscopus, passus est
aedificium in formam Ecclesiae dicari 1, ibique
sacra omnia peragi,quae necessaria sunt ad rite
colendos dies festos, et ad adolescentulos
instituendos, qui frequentiores in dies
adventabant. Huc saepius Archiepiscopus ipse se
contulit, ut Sacramentum Confirmationis
administraret. Anno MDCCCXLVI decrevit, ut omnes,
qui huic instituto interessent, ibi possent ad
sanctum Eucharistiae Sacramentum admitti,
praeceptum Paschatis adimplere; ut sacerdotibus
liceret ibi sacrum solemne facere, et triduanas
vel novendiales preces indicere quoties ipsis
videretur. Haec omnia in Asceterio S. Francisci
Salesii facta sunt usque ad annum MDCCCXLVII. Hoc
autem anno quum numerus adolescentulorum
augeretur, ideoque aedes iam nequiret omnes
capere, adnuente auctoritate ecclesiastica, in
alia urbis regione, ad Portam Novam alterum
Asceterium adapertum fuit, eodem consilio,
subtitulo S. Aloysii Gonzagae.
Quum vero et haec duo, labente tempore, satis
non essent, tertium anno MDCCCXLIX in Vanchilia,
eiusdem etiam urbis regione, instituebatur sub
titulo Sancti Angeli Custodis.
Irrumpentibus autem iis temporum
difficultatibus, quae religioni summopere
adversarentur, vir amplissimus, cui dioeceseos
cura erat demandata, motu proprio regulas
huiusmodi Asceteriorum probavit, ((**It8.1060**)) et
Joannem Bosco sacerdotem eorumdem Rectorem
constituit, quacumque facultate donatum, quae ad
id necessaria atque opportuna videretur. Complures
Episcopi easdem regulas exceperunt, atque
nituntur, ut in suis quoque dioecesibus huius
generis Asceteria floreant.
At praeter opinionem gravis extitit necessitas.
Nonnulli adolescentes, grandiori iam aetate,
nequibant satis institui christiana doctrina solis
diebus festis, ac propterea oportuit scholas
aperire, ubi horis tum diurnis, tum nocturnis, per
hebdomadam, christiana institutione excolerentur.
Quin imo ex iis complures derelicti et dura
paupertate conflictati, in peculiarem domum
recepti sunt, ut ibi periculis erepti religionem
docerentur, et in aliquo opificio exercerentur.
Quod quidem etiamnunc fit praesertim Augustae
Taurinorum in aedibus quae sunt ad hospitium
Asceterii S. Francisci Salesii, ubi amplius
septingenti enumerantur. Anno MDCCCLXIII alia
quoque domus Mirabelli, qui pagus est in agro
Montis ferrati, adaperta fuit, cui titulus: Parvum
Sancti Caroli Seminarium; ubi centum et
quinquaginta ferme adolescentes iis regulis
instituuntur, quae in Asceterio huius urbis
vigent. Anno vero MDCCCLXIV apud Lanceum in agro
Taurinensi nova domus in colegii forman erecta
fuit, in qua ducenti adolescentes scientia et
religione instituuntur.
Nunc agitur de alia domo aperienda in loco
Truffarello dicto; qui est vicus septem ab urbe
millia passuum dissitus. Jamvero quum
adolescentuli frequentes Asceterium diebus festis
adirent, scholae diurnae et vespertinae
haberentur, ac mirum in modum exceptorum numerus
in dies augesceret, copiosa nimis messis Domini
facta
1 Hoc tunc duabus cellis constabat, quae ad
hospitium sacerdotum inservirent Rectorum Hospitii
pro puellis periclitantibus quod Refugii nomine
dicitur, deinde anno MDCCCXLV Asceterim in
Valdoccum translatum fuit, ubi etiam nunc est.
(**Es8.896**))
<Anterior: 8. 895><Siguiente: 8. 897>