((**Es10.848**)
permansurum in animo reapse habuerit, compos fieri
atque a Superiore Capitulo ad vota perpetua
admitti poterit.
XV
DE VESTIMENTO
1. Vestimentum, quo utuntur socii, varium erit,
prout variae erunt regiones, in quibus illi
commorantur.
2. Sacerdotes longam vestem induent, nisi iter,
vel alia iusta ratio aliter poscat.
3. Socii adiutores nigro vestimento, quantum
fieri poterit, induentur: At saecularium novitates
evitare unusquisque contendat.
FORMULA VOTORUM
Antequam socius vota proferat, exercitiis
spiritualibus vacabit, quae huc praesertim
spectabunt, ut quisque, quo Deus illum vocet,
attente consideret, simulque materiam votorum
edoceatur, quae proferre velit, ubi certe
cognoscat hanc esse Dei voluntatem. Peractis
spiritualibus exercitiis, capitulum habebitur, ac,
si fieri potest, omnes illius domus socii
convocabuntur.
Rector vel qui vices gerit ex eius delegatione
superpelliceo et stola indutus una cum sociis
omnibus genua submittet. Deinde omnes simul
Spiritus Sancti lumina invocabunt alterna voce
recitantes hymnum Veni, Creator Spiritus, etc.
Y. Emitte Spiritum etc.
R. Et renovabis etc.
((**It10.914**))
OREMUS
Deus, qui corda fidelium etc.
Litaniae Beatae Virginis cum versiculis Ora pro
nobis etc. et cum Oremus: Concede nos etc.
IN HONOREM S. FRANCISCI
SALESII
Pater, Ave, Gloria.
Y. Ora pro nobis, beate Francisce.
R. Ut digni efficiamur, etc.
OREMUS
Deus qui ad animarum salutem, etc.
Deinde socius, ac si plures sint, singuli,
flexis genibus coram Rectore inter duos professos
positi, clara et intelligibili voce hanc votorum
formulam proferet:
<(**Es10.848**))
<Anterior: 10. 847><Siguiente: 10. 849>