((**Es10.847**)
2. Itaque praeter acceptionis conditiones
statutas (capite XI) Magister Novitiorum
diligenter animadvertere debet si postulantis
vivendi ratio ex Superiorum iudicio talis sit, ut
ipsum maiorem Dei gloriam bonumque Societatis
collaturum esse in Domino iudicari possit.
3. Generatim prima probatio sufficiens
censetur, quando postulans aliquot annos in aliqua
ex Societatis domo transegerit, vel publicas
Congregationis scholas frequentaverit; ac eo
temporis spatio sanctimonia et ingenio refulserit.
4. Si vero aliquis iam grandioris aetatis huic
pio instituto adscribi postulaverit, et ad primam
probationem fuerit receptus, statim spiritualibus
exercitiis vacet, postea saltem per aliquos menses
in variis Congregationis officiis exerceatur; adeo
ut cognoscat atque ad praxim traducat illud
vivendi genus, quod amplecti desiderat. Eodem
tempore Novitiorum Magister, caeterique Superiores
advertant, an postulans aptus sit ad Salesianam
Congregationem.
5. Tempore primae probationis novitiorum
magister, caeterique Superiores diligenter
observare debent et quidquid in Domino bonum
iudicaverint Superiori Capitulo referant atque
patefacient.
6. Prima probatione feliciter peracta, atque
Socio in Congregationem recepto, statim novitiorum
magister animum intendat, nihilque de eo obmittat
quod ad regularum et constitutionum observantiam
conferre possit.
7. Hinc Novitiorum magister maximo studio
incumbere debet ut 1. Se amabilem, mansuetum,
corde bonitatis pleno exhibeat, ut socii animum ei
aperiant in omnibus, quae ad perfectionis
incrementum prodesse possint; 2. Dirigat, instruat
eos in regulis generatim et specialiter in iis
quae ad votum castitatis, paupertatis et
obedientiae referuntur; 3. Omnes ratione
undequaque exemplari quidquid ad Nostri Instituti
pietatis exercitia pertinet, compleant atque
perficiant; 4. Singulis praeterea hebdomadis ex
professo collationem de rebus moralibus teneat; 5.
Saltem semel in mensem unumquemque ad reddendam
conscientiae rationem peramanter advocet.
8. Quoniam vero Nostrae Congregationis finis
est iuvenes praesertim pauperiores scientiam et
religionem edocere, eosdemque inter saeculi
pericula in viam salutis dirigere; ideo omnes
huius secundae probationis tempore non leve
experimentum facturi sunt de studio, de scholis
diurnis et vespertinis, de catechesi pueris
facienda, atque ((**It10.913**)) de
assistentia in difficilioribus casibus praestanda.
Si Socius in his omnibus maiorem Dei gloriam
bonumque Congregationis se obtenturum ostenderit,
atque inter pietatis exercitia bonorum operum
exemplum seipsum praebuerit, annus secundae
probationis expletus erit censendus; aliter in
aliquot menses vel etiam in annum differatur.
9. Novitiatu expleto, atque Socio in
Congregatione recepto, habito Magistri Novitiorum
iudicio, Maius Capitulum ad vota triennalia
emittenda socium admittere potest. Praxis
triennalium votorum tertiam probationem
constituit.
10. Hoc temporis spatio socius mitti potest in
quamcumque Congregationis domum, atque omnia
adimplere officia, quibus fungi ei contingit. Tunc
temporis Director illius domus de novo socio curam
geret veluti Novitiatus Magister.
11. Toto huiusmodi experimentorum tempore
Novitiorum Magister sensuum externorum
mortificationem, praecipue sobrietatem, instanter
commendare atque dulciter inserere curabit. Qua
tamen in re summa prudentia incedendum est, ne
corporis vires nimium debilitentur, et ad Nostri
instituti ministeria minus apti Socii reddantur.
12. Tribus his probationibus laudabiliter
expletis, si Socius perpetuo in Congregatione
(**Es10.847**))
<Anterior: 10. 846><Siguiente: 10. 848>