((**Es10.839**)
2. Rector maior totius societatis moderator
est; ipse in quacumque Societatis domo domicilium
eligere potest. Omnia quae respiciunt officia,
personas, res mobiles aut immobiles, spiritualia
vel temporalia ei subiiciuntur. Proinde Rectoris
munus est socios in societatem admittere vel non;
unicuique adsignare quae spectant sive ad
spiritualia, sive ad temporalia, quae per se aut
per delegationem praestare poterit. Nulla tamen,
quod ad res immobiles spectat, emendi, vel
vendendi ei erit facultas absque Superioris
Capituli consensu.
3. Nemo, exceptis Capitulo Superiore et domorum
directoribus, potest epistolas scribere vel
accipere sine Superioris permissione vel alterius
socii ab eodem ad hoc specialiter delegati.
Omnes tamen socii possunt epistolas vel alia
scripta ad Superiorem Generalem mittere
inconsultis superioribus loci, in quo ipsi
commorantur. Iisdem autem superioribus talia
scripta invisere minime licebit.
4. Rector maior in munere suo ad duodecim annos
manebit, et iterum eligi poterit.
5. Idem Rector Capitulum et Domuum Directores
singulis annis convocet; ut, societatis
necessitatibus cognitis, iis consulatur, eaeque
sollicitudines adhibeantur, quas tempora et loca
exposcent.
6. Capitulum ita convocatum poterit etiam eos
articulos regulis addere, quos opportunos ad
societatis utilitatem iudicabit, at semper eo
sensu et ratione, quibus regulae iam probatae
sunt. Huiusmodi tamen articuli vim obligandi non
habebunt, nisi Sanctae Sedis consensum prius
obtinuerint. Quoties dubium exoriatur circa modum,
((**It10.904**)) quo
aliquis articulus intelligi debeat, Rector Maior
potesteumdem interpretari quemadmodum spiritui
Societatis magis consentaneum iudicaverit 1.
7. Mortuo Rectore, Praefectus illius vicem
geret, donec successor ei creatus sit; at nullam
poterit neque disciplinae, neque administrationi
mutationem afferre, quo tempore societatem reget.
8. Mortuo Rectore, statim Praefectus illius
mortem annuntiet omnium Domuum sociis, ut ita
unusquisque maximam sollicitudinem adhibeat in iis
spiritualibus auxiliis ei praebendis, quae regulae
praescribunt. Deinde omnes earumdem Directores
invitet ut successoris electioni interesse
satagant.
9. At si forte contingat, quod Deus avertat, ut
Rector Maior gravissime officia sua negligat,
praefectus vel quisque de superiore capitulo, una
cum aliis membris eiusdem Capituli, poterit domuum
directores convocare, ut Rectorem efficaciter
admoneant. Quod si non sufficiat, Capitulum
certiorem de hac re faciat sacram Episcoporum et
Regularium Congregationem, cuius consilio et
responsione accepta, Rector Maior deponi potest 2.
1 Ut autem casui mortis suae Rector Maior
provideat, Vicarium sibi eliget ex Congregationis
sociis, eiusque praenomen et nomen notabit in
chartae obsignatae plagula sub clave et omnibus
occulte habitis. Fasciculo haec inscribantur:
Rector temporarius.
2 Qua in re servanda sunt ea quae inferius
praescribuntur in casu quo Superior Generalis
decederet quin prius Vicarium Temporarium
nominaverit.
(**Es10.839**))
<Anterior: 10. 838><Siguiente: 10. 840>