((**Es10.837**)
quae Superior fore iudicabit ad maiorem Dei
gloriam, et animae suae proximique utilitatem,
secundum ea, quae hisce constitutionibus
praescribuntur.
3. Huiusce voti observantia sub culpa non
obligat, nisi in iis, quae mandatis Dei,
Sanctaeque Matris Ecclesiae adversentur.
4. Obedientia nos certos reddit Dei voluntatem
adimplere. Quapropter unusquisque proprio
Superiori obediat, illumque in omnibus veluti
patrem peramantem habeat, eique pareat integre,
prompte, hilari animo et demisse; ea animi
persuasione doctus, in re praescripta ipsam Dei
voluntatem patefieri.
5. Nemo anxietate petendi vel recusandi
afficiatur. Si quis autem cognosceret quidpiam
sibi vel nocere, vel necessarium esse, reverenter
id Superiori exponat, cui maximae erit curae eius
necessitatibus consulere.
6. Maxima unicuique fiducia in superiore sit,
neque ullum cordis secretum quisquam illum celet.
7. Nemo resistendo pareat, neque verbis, neque
factis, neque corde. Quo magis aliquid repugnat
facienti, eo mariori merito erit in conspectu Dei
si illud perficitur.
IV
DE VOTO PAUPERTATIS
1. Votum paupertatis apud nos respicit
cuiuscumque rei administrationem, non possesionem.
Eiusmodi autem voti observantia in hoc praecipue
consistit, ut animum ab omnibus terrestribus
alienum quisque habeat; quod nos vita quoquoversum
communi relate ad victum et vestimentum consequi
curabimus, nec quidpiam nisi peculiari Superioris
permissione pro nobis retinentes.
2. Unusquisque hoc voto tenetur cellulam suam
maxima simplicitate habere, et summopere niti, ut
cor virtute, non corpus vel aedium parietes
exornentur.
3. Nemo, sive intra sive extra congregationem,
pecuniam apud se aut apud alios habeat quacumque
de causa.
4. Si quis iter sit ingressurus, vel a
Superiore mittendus ad aperiendam, vel
administrandam aliquam domum, vel explendam
aliquam sacri ministerii partem, vel alia
necessitas adsit, tum Superior ea statuet, quae
temporum, locorum et sociorum adiuncta
postulabunt.
5. Mutuum dare, accipere, vel ea, quae sunt
apud se aut in societate, elargiri, contractus
inire cuiuslibet generis, absque Superioris
licentia non tantum cum externis, sed etiam cum
sociis congregationis omnino vetitum est.
((**It10.902**))
V
DE VOTO CASTITATIS
1. Qui vitam in derelictis adolescentulis
sublevandis impendit, certe totis viribus niti
debet, ut omnibus virtutibus exornetur. At virtus
summopere colenda, atque quotidie prae oculis
habenda, virtus angelica, virtus prae caeteris
cara Filio Dei, virtus est castitatis.
2. Qui firmam spem non habet, se, Deo
adiuvante, virtutem castitatis, tum dictis, tum
factis, tum etiam cogitationibus posse servare, in
hac societate non profiteatur; in periculo enim
saepenumero versabitur.
3. Verba, oculorum obtutus, licet indifferentes
perverse interdum ab adolescentulis
(**Es10.837**))
<Anterior: 10. 836><Siguiente: 10. 838>