((**Es10.834**)
videretur. Complures Episcopi easdem regulas
exceperunt, atque nituntur, ut in suis quoque
dioecesibus huius generis Asceteria floreant.
At praeter opinionem alia gravis extitit
necessitas. Nonnulli adolescentes, grandiori iam
aetate, nequibant satis institui christiana
doctrina solis diebus festis, ac propterea
oportuit scholas aperire, ubi horis tum diurnis,
tum nocturnis, per hebdomadam, christiana
institutione excolerentur. Quin imo ex iis
complures derelicti et dura paupertate conflictati
in peculiarem domum recepti sunt, ut ibi periculis
erepti religionem docerentur, et in aliquo
opificio exercerentur. Quod quidem ((**It10.898**)) etiam
nunc (anno MDCCCLXXIII) fit praesertim Augustae
Taurinorum in aedibus quae sunt ad hospitium
Asceterii s. Francisci Salesii, ubi octingenti et
ultra numerantur. Anno MDCCCLXIII alia quoque
domus Mirabelli, qui pagus est in agro Montis
Ferrati, adaperta fuit, cui titulus: Parvum Sancti
Caroli Seminarium. Nunc autem hoc collegium seu
parvum Seminarium ad Pagum Sancti Martini in eodem
territorio Casalensi translatum fuit. Anno vero
MDCCCLXIV apud Lanceum in agro Taurinensi nova
domus in collegii formam erecta fuit. Itidem
abhinc paucis annis aliae domus adapertae sunt et
quidem.
Anno MDCCCLXX collegium Beatae Virginis Mariae
ab Angelis Alaxii, quae urbs est dioecesis
Albingaunensis;
Anno MDCCCLXXI aliud municipale ephebeum
Varagine, dioecesis Savonensis;
Eodem anno MDCCCLXXI Hospitium Sancti Vincentii
in urbe S. Petri ab Arena, in Genuensi dioecesi,
pro adolescentulis derelictis;
Anno praeterea MDCCCLXXII ephebeum adapertum
fuit prope urbem Taurinensem in regione vulgo
Valsalice dicta. Tandem exeunte anno MDCCCLXXIII
in pago Cogoleti dioecesis Savonensis, nova domus
adaperta fuit, qua sacrum ministerium publice
exercetur una cum administratione scholatum pro
adolescentulis totius loci. Domibus antedictis
quingenti circiter septem mille adolescentuli
scientia et religione instituuntur (MDCCCLXXIV).
Iam vero quum adolescentuli frequentes
Asceterium diebus festis adirent, scholae diurnae
et vespertinae haberentur, ac mirum in modum
exceptorum numerus in dies augesceret, copiosa
nimis messis Domini facta est. Quapropter ut
probatae iam diciplinae unitas servaretur, a qua
uberrimus fructus provenire consuevit, iam inde ab
anno MDCCCXLIV nonnulli viri ecclesiastici se se
simul collegerunt, ut genus quoddam societatis vel
congregationis constituerent, alius alium exemplo
atque institutione invicem adiuvantes. Nullo se
voto adstrinxerunt, tantumque polliciti sunt se
strenuam iis operam daturos, quae ad maiorem Dei
gloriam suaeque animae utilitatem conferre
viderentur. Ioannem Bosco Sacerdotem ultro sibi
Praefectum adlegerunt.
Licet autem nulla vota proferrentur, actu tamen
eadem ferme observabantur, quae hic exponuntur.
I
HUIUS SOCIETATIS FINIS
1. Huc spectat Salesianae Congregationis finis,
ut socii simul ad perfectionem christianam
nitentes, quaeque charitatis opera tum
spiritualia, tum corporalia erga adolescentes,
praesertim si pauperiores sint, exerceant, et in
ipsam iuniorum clericorum
(**Es10.834**))
<Anterior: 10. 833><Siguiente: 10. 835>